라틴어 문장 검색

Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:15)
His literis a rege acceptis, comes principales illius comitatus iusticiarios et liberos tenentes convocavit, et eos allocutus verbis aeque imperiosis ac rex scripserat (quibus nihil opus fuit, nisi quod negotium asperum infeliciter in virum etiam asperum inciderat) non solum animos eorum irritavit, sed suspicionem iniecet ex acerbitate verborum eius, quae tanquam regis ipsius verba retulerat, ipsum comitem aut auctorem fuisse aut suasorem principalem eius consilii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:9)
Ita tamen, ut nulli creaturae nocumentum infligerent, sed tantum regi petitionem valida manu porrigerent, ut eiusmodi graves exactiones revocaret, atque eos qui consilii eius auctores fuerant aut suasores supplicio afficeret, quo caeteris metus incuteretur ne similia in tempus futurum auderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:14)
Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장25)
atque illic eadem actitando recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto igni atque aqua, saxo Seripho consenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장9)
nisi quis retinet, idem suasor auctorque consilii ero.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장19)
ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장8)
alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se a[u]disse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere coegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:4)
pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:3)
Cogit me Titus actitare causas Et dicit mihi saepe 'Magna res est.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVII1)
etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:1)
atque huius deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, suasor et auctor fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:7)
nam qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:3)
enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 3:1)
P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION